monumenta.ch > Hieronymus > csg48.143 > sluMscr.Dresd.A.145.b.174 > sectio 10 > 3 > sectio 32 > 1 > 285 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, De Septem, 0, 3
Proinde vestrae praerogativae dignitatis nostrae musa parvitatis scribit, non ut Accius tenuis, non ut Propertius exsilis, quorum ingenia consumpta sunt in septem rerum principiis. Quinque vero sunt, quae vestri delectus firmitudini nos scribere compellunt, familiaritas sapientis, certitudo ambiguitatis, honestas muneris, meritum recipientis, potestas dantis.